test
Search publications, data, projects and authors

Free full text available

Article

Polish

ID: <

oai:bibliotekanauki.pl:660922

>

·

DOI: <

10.21697/pk.1994.37.3-4.14

>

Where these data come from
Power to exercise bouquet and reconciliation (canons 966-975 and cannabis. 144 §1-2)

Abstract

Hoc in articulo proemium et decem puncta habentur, quia decem canones, nempe 966-975 et 144 §§ 1-2 Codicis Juris Canonici Papae Joannis - Pauli II, explicantur. 1. Ad validam peccatorum absolutionem omnino requiritur ut episcopus et presbyter specialem facultatem habeant in fideles, quibus absolutio imperitur, exercendi (can. 966 § 1). 2. Vi offici pro suo quisque territorio facultatem ad confessiones excipiendas gaudent: 1) loci ordinarius, 2) canonicus paenitentarius. 3) parochus, 4) qui loco parochi sunt, 5) superior instituti vitae consecratae et societatis vitae apostolicae, si sint elericales et iuris pontificii (can 968 §§ 1-2). 3. Solus loci ordinarius facultatem ad confessiones quorumlibet fidelium quibuslibet presbyteris confert. Etiam superior instituti vitae consecratae auti societatis vitae apostolicae quibuslibet presbyteris confert facultatem, sed solummodo ad excipiendas confessiones suorum subditorum aliorumque in domo diu noctuque degentium (can. 969 §§ 1-2). 4. Habitualis facultas ad confessiones excipiendas solis pressbyteris idoneis, qui examen superaverunt, conceditur (can. 970). 5. Habitualem facultatem ad exipiendas confesiones loci ordinarius non proprio presbytero concedit, audito eiusdem presbyteri ordinario (can. 971). 6. Habitualis facultas ad confessiones excipiendas ab ordinario loci ad tempus sive indeterminatum sive determinatum conceditur (can. 972). 7. Facultas ad confessiones habitualiter excipiendas in ordinariss circumstantiis in scripto concedi (can. 973). 8. Loci ordinarius et superior instituti vitae consecratae aut societatis vitae apostolicae habitualem facultatem ad confessiones excipiendas presbyteris concessam revocare possunt (can. 974 §§ 1-4). 9. Facultas de qua i n can. 967 § 2 cessat in momento revocationis facultatis ad confessiones excipiendas itemque amissionis officii vel amissionis domicilii (can. 975). 10. Facultatem ad confessones excipiendas Ecclesia suplet pro foro tum externo quam interno, sed solummodo in errore communi de facto aut de iure, itemque in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti (can. 144 §§ 1-2).

Your Feedback

Please give us your feedback and help us make GoTriple better.
Fill in our satisfaction questionnaire and tell us what you like about GoTriple!